Liber Secundus

Pro Aquileia vices dominandi Iulio oppido subeunte, historiam scriptorum vel aemulatione intercisam, vel ignavia obliquatam, examurgati, libro proxime contexto absolvimus. Quod superest de Iuliensis ecclesiae dignitate, deque sedis Aquileiensis translatione, ac de modernis temporibus, quominus historia desinat imperfecta, secundo hoc et novissimo libro haud ab re duximus enodare.

De episcopii Iuliensis dignitate - Cap. I

Fato nondum calamitatibus satiato, quas primum Aquileiae subindeque provinciae Attila, ac deinde Gothi cum populorum internicione intulerant, novissima Longobardorum invasione ingruente, Paulus patriarcha, quo manus hostiles evaderet, Aquileia decedens cum thesauris ecclesiae in Gradense secessit oppidulum, maris alluvio a terrestri limite circumquaque distractum, ibique voluntario degens exilio annos plures exanclavit, quoad, Aquileiensi appellatione exhalante, Gradense nomen sibi sedes est auspicata. Per ea igitur tempora, pulsis Gothis ac Longobardis Italiam occupantibus, Gisulfus dux Iuliensis, cui Foroiuliensis provincia obvenit in sortem, aegre ferens sedis Aquileiensis tam humili loco translationem, impendio conatus est eam a Grado revocare, quo illam urbis decori et ornamento futuram secum intra Iulii moenia sisteret. Quod cum ob antistitis pertinaciam assequi nequisset, novas in ipsum molitus insidias, a pontifice maximo episcopii Iuliensis novam sedem necessitudinariam exoravit. Institutusque in ea primum Maxentius pastor eo administravit diocesim quoad ducatus imperium proterminabatur. Supersunt quidem in hodiernum diem episcopatus huius indubitata vestigia memoria indelebili publico loco extantia. Namque episcopalis ea sedes e marmore gradibus eminet infracta ad aram vetustissimi phani, quae adhuc illis temporibus fuit extructa, fidem dictis adstipulans. In ea itaque Maxentio vita functo, suffectoque Fidentio annosa aetate occiduo, vitaeque moras non amplius perferente, Amator tertius atque novissimus omnium praesul sedem eandem fuit adeptus.