QUINTII AEMILIANI CIMBRIACI POETAE LAUREATI

IAMBICON IN PONTEM SUBLICIUM IULIENSEM

Ad hospitem [z]

Pontem sublicium diu vetustum,
nunc stratum silice, arcubus duobus
quem tu sic pedibus premis sedentem,
quanti, te precor, aestimas locatum?
Aut quot milia curruum tulisse?
Qua nunc materia est fabris fabratus?
Haec tu cum bene cogitaris utrum
auctores superet suos, videto.
Scire hoc te volui, hospes, et valere.

Note

M = Marcianus
F = Foroiuliensis

[z] Quintii Haemiliani [iam]bicon in pontem sublicium Iuliensem (iam è a lapis, di mano recente) F Quinti Aemiliani Cimbriaci poetae laureati Iambicon in pontem sublicium luliensem Ad Hospitem M.


Indice dell'opera