De sede regia Veronae instituta - Cap. XV

Taurisii administratione sub custodia constituta dimotis castris, Alboinus per Cimbros sese dedentes Veronam pervenit. Quam expugnatam pro magnitudine ambitus regiam sibi constituit. Ubi tumultuariis deinde populis ac feminei sexus impedimentis sub custodia relictis, exercitu viritim exacto, Liguriam omnem invasurus accingitur. Castra igitur inde movens, mox Brixia, post Pergamo, ac deinde Como per expugnationem potitus, divisis singulatim praesidiis, Mediolanum parili expugnatione assequitur. Regni igitur his finibus auctis, cum ingenti gloria Alboinus Veronam regreditur, ibique ob quaesitam victoriam ludos fieri publicos voluit. Exercitus vero, in coniugarum fusus amplexibus, dies aliquot bellorum labores otio diluit. Libuit enim de Alboini historia haec vel truncatim percurrisse, quo illi gratia haberetur, qui Iulii oppidum finibus anctioribus proterminavit. Quodque tum per Attilam, tum per Gothos in eo fuerat prophanatum, hic, ducatus amplitudine constituta, dignitate viribusque potioribus instauravit.