De ducatus Iuliensis imperio - Cap. XIX

Discussa ducum vel truncatim historia, eorum imperii liceat et dictionis fines concludere. Refert enim Paulus historicus Alboinum Longobardorum regem in ipso primum Italiae ingressu Iuliensis ducatus sedem amplis finibus auctam, duce creato, digredientem reliquisse. Huius itaque fines ducatus duplicem amplecti provinciam, alpestrem alteram Sclavorum appellatam, Foroiuliensium quoque alteram campestrem, scriptum reliquit. Campestrem utique, quam nostra fert aetas, operis huius pnncipis terminatam adscripsimus ab Soncio amne notissimo ad Liquentiam longitudinis dimensione constare, eius quoque latitudinem ab Alpe Crucis ultima Carnorum ducentem exordia ad Adriacum mare in Mariano desinere. In Taurissis vero Alpibus, quae Carnis angulo adpliciore cohaerent, ubi Pletia vallis inest, Alpestrem Sclavorum provinciam limina posuisse Paulus idem scripsit, eamque longe lateque diffusam in Medariam promontorium mari Adriatico imminens terminari, ubi ad radices frequens est vicus Medalinum a promontorio denominatus, quod promontorium quidem Liburnos disterminare ab Illiricis dicitur. His namque finibus usquequaque productis, Norici primum, deinde Iapides ac demum Liburni successivo ordine comprehenduntur. Quos appellatione regni eo carmine adstipulatus est Maro: "Anthenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illiricos penetrare sinus atque intima tutus regna Liburnorum et fontem superare Timavi". Fascium ergo splendorem Iuliensium haecque famigerandae vetustatis insignia profecto Sabellum minime decuit ex dato ordine praetereuntem supprimere, qualia non unquam patriae sic prisca tulerunt saecula nec unquam forte futura dabunt.