De morte Odoacri Theodorici patrata insidiis deque oppidi instauratione secunda - Cap. IX

Imperio consortium diutius non perferente, Theodoricus in Odoacri necem molitur insidias. Nam, Odoacro ad cenam vocato, virulenta pocula venenarius obtulit pocillator, quibus degustatis, exanimatus Odoacer morte concidit subitaria. Theodoricus ubique Italiae tunc solus regnat, neque eius imperium, tametsi administraretur a barbaro, intolerabile fuit. Theodorico deinde vita functo a progenie in progeniem eius septem et triginta annos Italiae devenit imperium. Ea tempestate Iustinianus Bizantii imperans, qui contra decus imperii ratus est Italiam a barbaris occupari, virtute tum Belisarii tum Narsetis expugnata barbarie, eam redemit. Restituta itaque ad pristinam libertatem Italia, quae ab excidio Iuliensium adolevit iuventus, natalis patriae diu instauratione affectata, ab agro demigrat ad moenia, ubi conatibus totis oppidum redintegratur, munitur ac incolitur. Reipublicae administratio nobilitatis generosae primoribus creditur, ac oppido nomen Cividatum innovatur; situs siquidem ea benignitas est quae eo homines allectet ut se destitui non patiatur.