De sede patriarchali novissime redhibita - Cap. VIII

Pulso patriarcha illo germanico, Venetorum senatuque provinciae imperium subintrante, Iulienses sui iuris libertate condicta victores evadunt. A Venetis, ne contra ius ecclesiae eos isse videretur, annuente pontifice maximo, sedes Aquileiensis exinde quotannis censuali peculio muneratur; cuius sedis quidem titulus ab germanici illius exilio lustris fere XIV apud apostolicae sedis cardines commendaticius relegatusque in Urbe delituit, quoad patricius venetus Nicolaus Donato, vir summa virtute auctoritateque patriarcha suffectus, exulantem illum ab Urbe in patriam reportavit, ubi ob residentiam inter Iulienses ac Hunnos aemulatione exorta, dies aliquot nutans benignus praesul utram populorum capesseret sententiam, tandem Iuliensium apprecationibus exoratus, dimotusque ab Hunnis, cum Iuliensibus maluit immorari, cuius auxiliaria ope flamineam aedem divae Virgini addictam Iulienses ex publico novavere, oppido augustum specimen in aevum omne famigerabile. Antistitis itaque nomen ad posteritatis memoriam, quo aeternetur, pro foribus templi decreto publico Iulienses posuere.